- ERUCA
- ERUCAapud Mart. l. XI. Epigr. 19. ubi de praedio admodum sterili, cuius epigraphe in lupum v. 10.In quo nec cucumis iacêre rectus,Nec serpens habitare tota possit.Erucam male pascit hortus unam:vermiculus est, qui olera depascitur, Belg. Ruyp, de quo vide Plin. l. 17. c. 24. sunt ex eadem causa nascentes et Erucae durum animal erodiuntque frondem aliae florem, olivarum quoque, ut in Mileto Idem herbae nomen, quam salacem nominat idem Poeta l. 10. Epigr. 48. cuius epigraphe parat convicium.Nec deest ructatrix menta nec herba salax.Quod amorem concitet. Unde in cena nuptiali apud Romanos, praeter coeteras epulas, bulbi, pinei, nuclei, erucae, piper, apposita leguntur. Vide I. C. Scalig. Poet. l. 3. c. 101. et de illa plura apud Plin. modo laudatum l. 19. c. 8. Eruca quoque et nasturtium vel aestate vel hieme facillime nascuntur. Eruca praecipue frigorum contemptrix.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.